Guillaume Budé (1508)

Guillaume Budé, Annotationes in pandectas tam priores quam posteriores (1508), in C. Occhipinti, Il disegno in Francia nella letteratura artistica del Cinquecento, Firenze, Parigi, SPES-INHA, 2003.

[Sul disegno in architettura]

 

[p. 177] Architectus est igitur quem Graeci architectona vocant, quasi structorum, qui Graece tectones dicuntur, principem. Hic aedificiorum rationem comminisci et instituere didicit, et graphide, id est lineamentorum ductu et umbratili pictura, eas formas describere quae triplici specie dispositionum continentur: ichnographia, orthographia, scenographia.

Ichnographia est quae vulgo plana forma vocatur. Hae circini regulaeque modice continet usus. Ex ea enim capiuntur formarum descriptiones in solis areatum.

Ichnographia dicitur quasi vestigii descriptio, in quo quasi vestigio totum opus insistit.

Orthographia est cum iam non planum opus imaque operis vestigia imaginamur, sed subrectum et frontem attollens, quasi erecti operis adversique descriptio. Haec est erecta frontis imago modiceque picta futuri operis figura.

Scenographia, vel (ut aliis placet) sciographia, est non iam vestigiaria, nec frontalis aut adversaria tantum operis futuri afformatio, sed etiam lateralis, id est frontis et laterum abscedentium prominentiumque adumbratio, et ad circini centrum omnium linearum responsus, ut inquit Vitruvius, et propterea sciographia a nonnullis dicitur, quasi adumbrata descriptio. Scaenographia vero dicitur quasi scenae imaginaria excitatio, quod ex praefatione libri 7 Vitruvii intelligi potest: Democritus, inquit, et Anaxagoras scripserunt quemadmodum oporteat ad aciem oculorum radiorumque extensionem, certo loco centro constituto, ad lineas naturali ratione respondere, uti de incerta re certae imagines aedificorum in scaenarum picturis redderent speciem, et quae in directis planisque frontibus sint figuratae, alia abscedentia, alia prominentia esse videantur: modellam fabri vocant hodie.

Architectura, inquit Vitruvius, est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae a caeteris artibus perficiuntur opera. Eius duae sunt partes: fabrica et ratiocinatio.

Fabrica est continuata ac trita usus meditatio, quae manibus perficitur. Ratiocinatio est quae res fabricandas solertia ac ratione proportionis demonstrare atque explicare potest. Architecturam omnium disciplinarum cognitione constare et (quod maxime quis miretur) legum etiam ac iuris nonnulla peritia, Vitruvius libro primo persuadere contendit.

Ne autem mirum videatur nonnullis posse naturam humanam tantum numerum doctrinarum addiscere et memoria complecti, animadvertendum omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem habere, unde encyclopaedia dicta, quasi orbiculata disciplinarum series, veluti ductus quidam scientiae ex multis disciplinis confertus et aptus, de qua nos alibi diximus. Quod tamen quemadmodum intellegit debeat in architecto qui crassiore Minerva in literis versatur, Vitruvius ipse his verbis docet: neque vero debet nec potest architectus esse grammaticus ut fuit Aristarchus, sed non agrammatos; nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos; ne pictor ut Apelles, sed graphidos non imperitus; nec plastes quemadmodum Myron seu Polycletus, sed rationis plasticae non ignarus…

[p. 178] Architectura enim structoriae prescripta dare solet, quae sequi ipsa debet, id est descriptionem operis futuri delineatam, quam graphidem antiqui vocant et Latine forma dicitur: vulgus nostrum nunc philographum vel philographiam vocant verbacula lingua. Idem libro 3 Politicorum, in omni arte tres homines considerandos esse dicit, opticem, architectonicum et in arte insitutum eruditumque.

 

[Sulla scultura e l’oreficeria]

 

[p. 248] Vascularius est qui vasa argentea et aurea facit. Sunt enim inter aurifices vascularii, caelatores, inauratores et bractearii, id est qui aurum malleis tusum et ad quamvis tenuitatem ductile rebus inaurandis inducunt. Cicero, in Verrem acti. quinta, Verres postea quam tantam multitudinem collegerat emblematum, ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis. In regiam maximam palam artifices omnes, caelatores, ac vascularios convocari iubet, et ipse suos complures habebat. Eo conducit magnam hominum multitudinem, menses octo continuos opus iis non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum.

Caelatores qui sint, docet Fabius his verbis lib. 2. Caelatura est quae auro, argento, aere, ferro, opera efficit. Nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas, praeter ea quae supra dixit, complectitur. Hactenus ille. Toreutice sculturam vel, ut aliqui loquuntur, scalpturam et caelaturam complectitur, a qua toreumata huiusmodi opera dicuntur, aut sculpta aut caelata ex quacunque materia, quae in deliciis habeant, quo verbo Cicero, Salustius et reliqui utuntur.

Latine tornata opera quaedam dicuntur a torno instrumento, quo huiusmodi opera fiunt. Nam caelum ferrum est caelatoris (Fabius in fine secundi). Neque enim scientia desiderat instrumentum, ut caelator caelum et pictor penicilla. Tornus istrumentum est quo vasa detornant, id est scalpuntur et striatim interdum cavant. Hic autem non unius generis est, sed diversis artificibus varie accommodatus. Torni exem[p. 249]plum videmus in officina eorum opificum, quos fulcrarios appellare possumus, qui spondas et fulcra lectorum fabricantur et turbines pueriles, et rhombos muliebres, quibus fila agglomerantur, qui et crepitacula lignea puerilia et huiuscemodi opera tornatilia faciunt. Ferramentum est manubrio inclusum, fune appenso obvolutum, quod pede artificis ducitur et manu dirigitur.

Frontespizio, indice e introduzione del volume

indice-introduzione-Occhipinti_Il Disegno in Francia__