Pierre Grégoire (1574)

Pierre Grégoire, Syntaxeon artis mirabilis in libros XL digestarum tomi duo (1574), in C. Occhipinti, Il disegno in Francia nella letteratura artistica del Cinquecento, Firenze, Parigi, SPES-INHA, 2003.

 

[Sull’architettura, sulla pittura, il disegno e la scultura]

Syntaxeon artis mirabilis liber XXX, ubi agitur de artibus fabrilibus.

De fabrilium artium genere cap. I.

Fabrilis artis species variae sunt, cum hoc nomen sit generale ad omnes qui operantur in materia aliqua dura seu lapidea, lignaria, ferraria, aurea, argentea et ad similes pertineat, a quibus fabri, cum additione materiae in qua operantur, dicuntur.

De architectura cap. II.

Qui aedificant domos et faciunt statuas fabri dicuntur a Vitruvio lib. 2 de archit. cap. I. Atque inter fabrilia in artem transit praestantem, secundum Vitruvium in I. cap. I, architectura ars, inquam, bene aedificandi, sub cuius vexillo symbolum dant fabri lignarii, petrarii, fabricatores et cementarii, et opificii designatores, aedium compositores cum symmetria et proportione. Vitruvius lib. 3 nam hanc artem ratiocinatione et fabrica constare voluit.

Et Leo Baptista in Proem. de Re aedific. fabricam usus manus exequitur, ratiocinatio demostrat proportiones, et qui cognoscit materiam qua utitur architectus quodammodo est, ut ait Artist. 2. Physic. cap. 2. Et cuius praescripto faber aedificat, architectus et minister quoque. Arist. I. Magn. moral. cap. fin. Differre tamen possunt, quod architectus intelligit quae facit, faber tamen solus non intellegit semper quae agit (I. Metaph. cap. I). Ita Plato intelligendus est dum in lib. Civili, vel de regno, ait architecturam nullum manuum ministerio uti, sed utentibus praesidere, id est, ut architectura sit magis speculationis quam ministerii. Sic in Clitiphone Plato, ab architectura, inquit, duo sunt: aedificium, videlicet, et architectura: illud quidem opus, haec autem doctrina. Constat autem ea (ut idem ait cap. 3 lib. I) aedificatione gnomonica, observatione et machinatione. Aedifi[p. 299]catio duplex publici et privati operis. Publici operis est vel causa defensionis, vel causa religionis, vel causa opportunitatis. Defensio habet muros, turres, propugnacula, aggeres, porta et alia, de quibus Alb. Durer lib. edidit, et Vitru. in 5. Religionis aedificationes, aedes sacrae, templa et c. de quibus aedificandis Vitru. lib. 3, et Baptista lib. 6 et 7, et Sebast. Serlio lib. 5 de Arch. Oportunitatis sunt, ut portus, fora, porticus, balnea, theatra, inambulationes et similia, in quibus et habeatur ratio firmitatis, ut ad solidum, fiat fundamentorum depressio et materiae sine avaritia bonae electio. Item utilitatis, simul ventorum, regionum, et Solis, sed et ex usu locorum et venustate depromitur consideratio, quae Vitruvius lib. 6.7 et 8 absolvit. Et haec quoque in privatis consideranda aedificandis, nam et domus quaelibet ex philosophorum sententia, minima est civitas: ibi atrium, xystus, cœnaculum, porticus et huiusmodi in apta regione situque, habita ratione firmitatis, utilitatis, honestatis, dignitatis, amœnitatis, temporis hyberni et aestivi, aedificabuntur. Necessitas primum videatur ad quem usum aedificatur, deinde sequatur commoditas, postea si possit voluptas ibi fenestrae, scalae spatia, putei, cloacae, praefurnia, focigula et c. probe disponantur.

De partibus architecturae. Cap. III.

In summa architecturae partes sex erunt: ordinatio, dispositio, eurythmia, symmtria, decor, distributio. Ordinatio est summaria comprehensio eorum quae facienda sunt. Dispositio, apta faciendorum in partes distinctio, idea operis et figuratio, quae triplex: ichnographia, levis scilicet in solo operis effiguratio, vocant le plan Galli; orthographia, erecta frontis operisque imago, adumbrata maioribus partibus, modelle imparfaicte Gallis; scaenographia, omnium laterum et partium in figura constructio, est quod dicunt modelle eslevée, interdum lignea, interdum pictura adumbrata. Erythmia est operis venusta species. Symmetria partium inter se convenientia, et proportio conveniens. Decor, operis emendatus aspectus. Distributio est copiarum locique commoda dispensatio, habita ratione facultatum aedificantis materiae quae inveniri potest rei aedificandae, aliter enim urbana, aliter rustica aedificantur, aliter divitum, aliter pauperum aedes, aliter parietes firmiores qui duas vel plures contignationes ferre debent, quam qui unam, illi enim [p. 300] vel diplinthii, id est duorum laterum, vel triplinthii esse debent, istos sesquipedales esse sufficit. Aliter aedificatur paries reticulatus, aliter imbricatus, aliter testaceus, aliter cratitius, aliter formaceus, aliter clatricius aliter isodomus et pseudisodomus, et c. de quibus Vitr. lib. 2 Archar. cap. 8 et ibi Philander, Plinius lib. 36 cap. 22 et lib. 35 cap. 14.

De gnomonices parte. Cap. IV.

Gnomonicae pars versatur in geometriae principiis et mensuris, quibus architectus arcas possit complecti mente et metiri per lineas et figuras quadratas, trigonas et similes, de quibus in geometria dictum est. Tractat et de re rationibus umbrarum per stilum horologiorum, et idcirco annexam habet astrologiae ea in parte cognitionem, de qua iam proprio libro diximus. Explicat autem hanc gnomonicae partem Vitruvius lib. 9 Archit.

De machinatione. Cap. V.

De machinatione quaedam etiam tractavimus initio mechanicarum. Hic tamen machinatio ad fabrilem fere linguariam operam pertinet, vel ad aliam potius quam caementariam, quam explicat Vitruvius lib. 10, in qua agitur de arrectariorum vel transversariorum dispositione, clatratione, reticulatione, de quib. et Vitr. lib. 7 cap. 3 in fin. et lib. 2 cap. 8 in fin. Machina porro est continens ex materia coniunctio, maximas ad onerum motus habens vires.

Machinatio autem quae arte movetur circulorum rotundationibus, triplex genus scansorium, pneumaticon seu spirituale cum spiritus expressionibus impulsus et plagae vocesque organice exprimuntur: tractorium cum onera machinis trahuntur aut in altum ducuntur. Inter machinationes quotidianas numerantur rotae, folles fabrorum, rhedae, cisia, torni, succulae, praela vectes. Tractoriae machinationes aedificationis templorum constant tribus tignis, trochlea orbiculis duobus, axibus, succulis, forficibus, accedunt machina, trispastos, colosicotera, artemon, tollones. Inter machinas ad hauriendam aquam, tympanum, folles, cochlea, ctesibica hydraulicaque, alia organa. Sunt et aliae fingendis palis vel subliciis, pronis vel directis, et lapidibus accomodatae fistucae maiores et minores. Sunt et ad molendum rotae et tympana. Ad praesidia, scorpiones, catapultae, balistae. Ad expugnationem con[p. 301]tinendam machinae, aries, turres ambulatoriae, testudines arietariae, epibathra, seu ascendens machina, corvus demolitor vel grus, sambucha, exostrum, criodoce, vel arietaria trabs, testudines, oryges ad fodiendum idoneae, capreoli, plutei, pinnae et ex illis contabulata, aliaque id genus, de quibus in re militari iam dictum.

De fabris ministris architecti. Cap. VI.

Ministri architecti et caementarii sunt et qui ex lapicidinis exerunt lapides, marmora, quique scindunt et poliunt et columnis, figuris, imaginibus distinguunt, pavimentis, aedificiis, tectis inferunt, ad libellam normam et perpendiculum, et qui pinsant, fingunt, formant et decoquunt lateres, ex terra, affines figulis, qui ex terra quoque vasa ad rotam componunt et fingunt.

Adsunt eisdem architectis fabri lignarii qui trabes ruderant, poliunt, dolant, disponunt et contabulant, scalas componunt, vel recti itineris vel cochlides. Fenestras, ianuas, cancellos, asseres, reticulatas vel spicatas colligationes, ut terra commixta foeno repleantur, parant. Subserviunt etiam fabri ferrarii, qui clavos, virgas ferreas, pessulos, clathra, vectes, ferras, claves suggerunt, cancellos, aliaque instrumenta contribuunt fabris aliis, ut malleos pinalleolosve, dolabras, secures, scalpra, trullas, rutabula ferrea, serras, cultros, ascias, forcipes, terebras terebella, et similia. Et quia ornantur aedes simulachris et imaginibus, statuis diversarum materiarum, diversorumque fabrorum, de pictura, de statuaria arte et plastica et aliis agendum erit, et de imaginum opificibus.

Syntaxeon artis mirabilis liber XXXI in quo agitur de pictura.

De picturae exercitio. Cap. I.

Ad venustatem operum et aedificiorum pertinent, sicut tectoria opera et incrustationes, inductiones vel calcis et arenae, vel gypsi, vel marmoris, ita et picturae, de quibus Vitruvius lib. 7. Eruntque [p. 302] picturae interdum megalographiae et magnarum impensarum, aliquando rhyparographiae vilium. Caeterum picturae ars non tantum ad fabros vel architectos et sedentarios opifices pertinet, sed ad voluptatem animi et virorum praestantiorum quorundam aliquando laudabile exercitium: ut Fabio nobilissimo homini datum est laudi, quod pingeret, ut ait Cic. I. Tusculan. Et Adrianus genere Apher Imper. pinxit venustissime, atque etiam effigies e cera et creta formavit, ut ait Dion. in Adriano. M. quoque Antoninus philosophus dictus Aurelius operam pingendo sub magistro Diogeneto dedit, teste Iulio Capit. in eius vita.

Quod pictura et quibus utatur. Cap. II.

Pictura secundum eundem Vitruv. lib. I cap. 5 sit imago eius quod est seu potest esse, ut hominis, navis et c. certis corporum finibus figurata similitudine. Expliacat Horatius initio epist. ad Pisones, seu de arte poet., ibi, pictoribus atque poetis, quidlibet audendi semper fuit aequa potestas et c. Plato in Phaedro, picturae opera tanquam viventia extant, si quid vero rogaveris, verecunde admodum silent.

Pictura utitur optica ratiocinatione, manu et coloribus. In optica considerat quomodo quae longius distant minora videntur, et quae supra caput picti quae infra minora: incurva, quae supra distantia elevata, quae infra oculum et quadrata quomodo visum decipiant: considerat umbras, lucem, radios, ut diximus in optica. A geometria habet regulam, circinum, lineas et id genus et proportiones, ut in pingendis quibusque symmetriam conservet, veluti in homine, quantum os a naso, oculus ab oculo, et reliqua membra inter se differre et convenire debeant. Scripsit de proportionibus hominum et de illa symmetria corporis humani proprium volumen Albert Durerus pictor Germanicus insignis, Vitru. lib. 3 cap. 1, Pompon. Gauricus lib. de sculptura. Dimensiones autem in reliquis animalibus sex constituunt, quibus suapte natura distingui possunt, summum, infimum, ante, pone, dextrum, sinistrum, infima et suprema pars. Idemque et locum habet in stirpibus, ut tradit. Arist. lib. de com. anim. gressu.

[p. 303] De progressu picturae. Cap. III.

Arist. lib. 2 de genera animal. cap. 3 de generatione loquens, naturae opificia cum pictura confert, omnia delimeamentis, inquit, primum describuntur, deinde colores recipiunt et mollitiem et duritiem, quasi pictoris officio fungatur natura cum condit et creat.

Pictor enim ubi primum lineas descripserit animantium, mox vario illinit colore ac perficit. Haec Aristot.

Pictoris itaque est levi linearum ductione primum opus conficere, sed antea adhuc graphydis conceptione quasdam rudiores ducit notas, antequam ad lineamenta veniat, vel animo lineas ducendo conceptas sequitur.

Atque Plin. lib. 35 cap. 3 tradit picturam primum inventam hominis umbra circumducta, deinde umbram fuisse coloribus inductam, et postmodum linearem sine coloribus. Accedit his ars, cum solidam picturam videri volunt, circa prominentias in tabula; umbris enim et lineis, et comminutis angulis, eas monstrare laborant. Umbris quomodo fiat, docet Plin. lib. 36 cap. II. Omnes, inquit, qui volunt eminentias videri candicantia faciunt, coloremque condiunt nigro. Magna prorsus ars in aequo extantia ostendere et in confracto solida omnia. Meminit et Plato lib. 10 de Rep. Sunt de umbris nonnulla scripta a Leone Baptista lib. de pictura.

Sunt et cathagrapha, quae inventa feruntur a Cimone Cleonaeo, id est obliquae imagines et variae formationes vultus, respicientium suspicientiumve et despicientium. Accedunt distinctiones membrorum, articulorum venarum prolationes, in veste iugae, et sinus, et in hominis et animalium corporibus, potissimum in cute, situs, rugae, cavitates, magnitudines, liturae, formae et alia innumera minuta, quae artificem commendant, addita successu temporis et incremento artis, ut mobilior sit, et longe lateque differat tunc haec opera ab inventione prima eorum, qui monochromata pinxissent. Nam nunc pictores ut splendidiora et illustriora reddant opera, addunt ideo propinquo umbrosa quaedam et obscura, ut scribit quoque Plutarch. de discrimine adulatoris et amici. Atque caeruleum mare, flumina pallida, lacum candidum, non inepte pingunt, ut tradit Aristot. problem. sectio 23 q. 6.

 

[p. 304] De divisione picturae. Cap. IV.

Pictura utuntur hodie empeirici, irregulari formula, oculo, et pro nutu, sine regula et circino, quo fit prope infinitos errores in illorum proportionibus irrumpere. Sunt tamen in ea haeresi, ut illis utendum non sit, quod potius ex ignorantia, quam ab arte persuasum est, ut si quid in pictura valeant, potius ex imitatione et longo usu quam ad arte noverint. At qui picturae praestantia, non lucro delectantur sordido, circini et regulae utuntur legibus, quibus symmetria servanda aequatur, quamque servare expedit, ut olim postquam inventa sint a Parrhasio Ephesio, teste Plin. lib. 35 ca. 10. Alia autem quae encaustica dicitur, notat quoque Plinius lib. 25 cap. II encausto pingendi olim duo fuisse genera, cera et ebore cestro, id est, viticulo, tertiumque accessisse resolutis igni ceri penicilli utendi, ideo inter instrumenta pictoris Martia. Iuriscons. (lib. 33 tit. 7. de fundo instructo lib. 17. pictoris instrumento et c.) annumerat ceras, colores penicillos, cauteria, conchas.

De quibusdam praeceptis pingendis aliis. Cap. V.

Qui fingunt, caelant, aut pingunt, debent primum mente formam rei cuius similitudinem referre volunt, concipere et sibi primum typum effingere: inde delineare subtilius.

Secundo qui voluerit quae longius videntur describere, commode id fecerit, vel per fenestram domus, vel per aliud instrumentum quod fenestrae apertionis habeat similitudinem, in qua certas habebit dimensiones notatas, et certam oculi notam, ad quam a delineatone ad aspectum revolutus, semper aequali intuitu redeat, ne declinet pictura a primo obtuitu.

Idipsum fieri potest obiecto speculo, ad cuius inspectionem repraesentata commodius pinguntur, abservatis, ut dixi, notis altitudinis, et notis cancellorum speculi et fenestrarum; imo poterit ad speculum suam quoque imaginem in tabula pingere, vel penicillo, vel stilo, ceu cestro. Sicut fecit Lala Cyzicena authore Plinio lib. 35 cap. 11. Tertio in flexuris et obliquationibus, seu retractionibus membrorum, leges Dureri lib. 4 de symmetria partium servanda; primum ut sciamus flexum dici sex modis: nempe curvatum, versum, implexum, directum, contortum, dimotum. Secundo memores flecti corpora, per spinam dorsi et a cervice usque ad coxam intra et extra, digitos per [p. 305] articulos, brachium, iunctura, manus quoque et cubitus, directio extenuat et graciliora membra reddit, contorsio inspissat. Quarto qui faciem totam pingit, vel caelat, vel obliquam et flexam, partium invicem ex utroque nasi latere repraesentare cogitur proportionem, pro modo flexionis et gestus faciei, quod in dimidia tam laboriosum non est. Quinto, ut solida referas, observa quatuor. Primo formam rei ex radiis oculorum sumptam. Secundo, umbram eius ex radiis lucis qua verberatur. Tertio colorem qui alius non debet esse, quam eius corporis, quando est sub ea luce et situ collocatum. Alius enim eiusdem rei videtur color sub Sole, quam sub linea, alius natantis, sub aqua, alia alterius loci. Aer comminus spectatus nullum nobis certum ostendit colorem, eminus, ubi densior, caeruleus videtur; si in aquam densetur aer, eminus candidissimus. Quarto situm congruunt tabellae adverte depictae, ad depicti rationem, cuius vertex in directo tuorum oculorum sit ponendus. In coloribus locandis cavendum, ne candido multum in picturis utaris. Est enim velut illarum venenum, nam splendore suo aliis adimit venustatem, gravitatem, umbras veras. Est observanda prima, secunda, tertia lux et lumen rerum. Poterit et pictor ad speculum opus conferre et probare detegit enim errata facile. Vernice poterit lucem picturis et coloribus praebere qui sit pulvisculo gummi iuniperi et aloe, cum oleo nucum iuglandium aut lini.

Alia praecepta pingendi ratione diversae materiae. Cap. VI.

Pinguntur muri, chartae, tabulae, lintea. In omnibus illud observandum, ut superficies cui pictura plana inducenda est sit optime a rimis et commissuris liberata. Idcirco oblinunt parietes, primo gypso vel argilla cum penicillatione rudiori calci et glutinis. Tabulas autem colorum fragmentis, lintea vel cum creta alba, vel glutino, vel diluta farina.

Charta autem sit papyracea, qua solent pictores, qui ad vivum exprimunt vultum imagines, prototypum delineare vel graphidem exprimere, primum perfricatur creta e pastillis leniter trita marmore, in membranis non ea observatio, quia naturae politae sunt.

Pingitur autem coloribus corporatis, ut diximus, et dilutis. Dilutis utimur ad modum scripturae, vel cum penna aut penicillo. Corporati autem colores vel miscentur glutini in parietibus depingendis [p. 306] et linteis et tabulatis quoque, sed pictura ea ditior et praestantior est, cuius colores oleo imbuuntur vel gummi, postquam marmore valde triti et collisi sunt, ut vix tactum effigiant. Componuntur et coloribus vel simplicibus vel mixtis, veluti styli, cetacei longiusculi, quibus pictores ichnographias vultuum pennae modo in papyro describunt prius, ut dixi, charta creta alba illita, et leniter cum xylo seu gossipio confricata. Describunt quoque maiores lineas, lapide nigro fabrili, vel creta rubea, interdum et plumbo, quorum maculas, plombi inquam, panis mica fricatas, aliorum autem xylo demunt. Postquam lineamenta iusta, inducta aliis coloribus sunt. Condensant autem et cylindruli formula, rotant stylos illos colorum, pictores, alii glutine piscium, alii cum gummi Arabico, alii cum lacte ficus arboris, alii et illi ut arbitror, dulcius cum sero lactis: cum hoc enim molliores sunt styli quos vocant coroyons, alii enim duriores et qui chartam incidant. At observandum in istis stylia misceri colores, et ita hos referre colores ex cerusa vel creta cum aliis mixta, et in omnibus antequam cogantur et rotentur in modum pennae vel styli, optime colores conteri et misceri supra marmoreum lapidem.

De coloribus. Cap. VII.

Memorant praestantes pictores ex solis quator coloribus divina sua opera perfecisse, albis, melino, silaceis seu ianthino, Attico, ex rubris, sinopidi pontica, ex nigris, atramento. Caeterum colorum, alii nativi sunt seu minerales, ut loquuntur pictores; alii ex aliis rebus tractationibus aut mixtionibus, seu temperamentis compositi, Vitruvius lib. 7 cap. 7 de mineralibus. Plin. lib 35 cap. 6. Dioscorid. lib. 5 adiiciam hic verba Graeca, Latina et Gallica.

Nativi colores, sinopis vel rubrica sinopis, Grecis miltos, iocinoris colore, inde couleur de synople. De hoc Plin. lib. 35 cap. 6. Diosc. lib. 5 c. 61. Strabo lib. 12.

Wcra Graecis, Latinis et Gallis terra rubea est, qua pictores et sarcinatores utuntur pro signandis pannorum incisionibus, inquit Amatus in Diosc. lib. 5 enarrat. 98, ubi tamen falsus est in colore. Nam illius proprius nativus color, luteus est, dilutus aureus, iaune Gallis; sed cum uritur fit rubra, restincta autem aceto, purpurea, fitque rubrica fabrilis ex ochra, non ochra ex rubrica (Theophrasto lib. de lapid. Et Dioscor. lib. 5 cap. 62). Cum autem luteo ochrae colore sileni esse arbitrantur, ut plurimum alii ad purpureum colorem referunt, quod [p. 307] explicat Philand. in Vitruv. cap. 7 lib. 7 et diversas species enumerat Plin. lib. 33 c. fin. Creta viridis, Venetis terra viridis. Melinum seu Media, colores lutei ovi, Latinis gilvus, de quo Plin. lib. 35 cap. 6 et 7 et Theophrast., Gellius lib. 13 cap. fin. Auripigmentum, arsenimonGraecis, orpin Gallis, de quo Plin. lib. 33 cap. 4. Diosc. in 5 cap. 71. aurei coloris est, et est coctum arsenicum. Est arsenicum chrystallinum fossile dictum realgar. Est et sandaracha Graecorum arsenicum rubeum, dictum Gallis massicot, et arsenie rouge. Hispanice fezes de oro, Germanis reuschgeel. Minium vocasse Graecos miltos, tradit Plin. lib. 33 cap. 7, minium officinarum esse Galeni et Diosc., sandicem ait Philand. in lib. 9 Vitru. c. 3. Sandix cerussa usta est, Gallicae nomen retinet du mini. Cinabrium est et fossile et artificiale, Gallis vermillon, cinabre, et Hispanis et Italic. minio. Aliud cinabrium Latine cinnabaris, officinis sanguis draconis, sang de dragon, qui rubei intensi coloris, Germanice bluifarb. De istis cinnabaris speciebus tractat Amatus in 5 Diosc. enarrat. 69. Sunt etiam diversae species cretae, nigra, alba, candicans, crocea et c.

De aliis coloribus non mineralibus, simplibus et compositis. Cap. VIII.

Laccam habent pictores vinaceam et rubicundiorem, aliqui concavium dixerunt, sed falso, ut docet Amatus Lusit. lib. I in Diosc. enarrat. 23, ubi duplicem laccam demostrat: unam quae est formicarum alatarum stercus, vel ut cera fanagago est apum, ab Indorum regno Penu delata. Alteram laccam artificialem dicit, quae ex faece brasilii virsinii dicti et cocco resultat, quo pictores pro conficiendo colore rubro obscuro maxime utuntur. Firmat Constantinus in additionibus ad Amatum in Diosc. comment. lib. 5 enarrat. 51 in fine.

Cerussa, Graecis yimmiJon, Hispanis alvayalde, Italic. biacca, Gallicis ceruse, Germanice bleuveiss. Est alibi coloris, quae ubique paratur ex lamina plumbea et aceto, de cuius opificio, Plin. lib. 34 c. fin. Vitruv. 7, 12, Diosc. lib. 5 cap. 53. Color viridis aeris, Latine aeruca, Diosc. ion, Plinio aerugo, Gallis verdet, parandi modum ex laminis aereis cum vinaceis, docet Plin. lib. 24 c. II Vitru. lib. 7 c. 12, Carda 5, de sub[p. 308]tilit. Atramentum pictorium et tectorium seu librarium, du noir, tripliciter fit apud Vitru. lib. 7 cap. 10 Plin. lib. 35 cap. 6. Diosc. lib. 5 c. fin. Fit primum ex fuligine exustionis resinae et picis intra officinas quae excipiunt, adulteratur fornacium et balnearum fuligine, adhibito glutine. Dicunt et fieri ex vini otpimi faece exsiccata et excocta, fit ex carbonibus sarmentorum, et schidiis tedarum pictorum. Fit etiam ex collectione fumi per operculum olei nucum, postea fuligini addita aqua glutinata. Deinde et alius color atrior, si comburas in olla ossa seu nucleos persicorum, aut cortices iuglandium, et carbones teras marmore cum aqua glutinata aut si glastum seu floree, aqua eadem dissolvas. Glastum herbam, postquam tritam, siccata et in pulverem redacta est, vocant floree. Isatidis succus dicitur et Indicus lapis quem dissolvunt urina lanarum potissimum infectores. Amatus in li. 5, Dioscor. enarrat. 67 et in lib. 2 enarrat. 182 et ibi Constant. in additionibus.

Lazuli lapis Graecis kuanos liJos, vel azulum, nostri azur Cyanei caerulei vel cœlestis coloris est, cuius olim tria fuisse genera scribit Plin. lib. 33 c. fin. et Theophil. lib. de lapid. Aegyptium meliorem, Scythicum, Cyprium accesserunt postea puteolanum et Hispaniense. Et factitii etiam nunc multae sunt species.

Fit et viridis color ex lazulo alurgus, uret d’azur, quod et adiecta urina fiet citius dicto. Ostrum dicitur pourpre, estque purpurarum seu conchyliorum vel muricum cruor, de quatuor differentiis eius, pro regionis varietate, Vitru. lib. 7 cap. 13. Plin. lib. 9 cap. 36 et 38 et lib. 21 c. 8. Iul. Pollux. lib. 4 cap. 1. Eo cruore trito in mortario, pictores inficiunt cretam argentariam, quae nitorem argenteum reddit, ut ait Plin. lib. 35 cap. 6 et cap. 17, et lib. 19 cap. 8. inficiuntur et lanae.

Coccinum est, quod nostri scarlatam vocant. Itali granum et chermesinum, ut notat Hermo. Barba. cap. de faxi. frag. et cocco baphica. Est autem kokkos bajikh granum infectorium, herba Gallice graine, vermillon ou escharlatte, Hisp. et Italic. grana da tingere. Arabice charmen et chermes, de qua Plin. lib. 9 cap. 41 et lib. 22. cap. 2. Dioscor. lib. 4 cap. 48. Coccineas tamen esse arbores in novo orbe Hispaniola, et apud Caannibales antropophagos, quas Hispani dicunt Brasilium, Itali verzinum. Dixit P. Martyr. lib. 4 et lib. 9 decad. 1 et lib. 10 decad. 3 de rebus Oceani et orbe novo. Rubia tinctorum dicitur Graecis eruJrodanon, Gallice garanee, de qua Plin. lib. 19 c. 3 et lib. 24 c. 11. [p. 309] Dioscor. lib. 3 c. 60 ex radice autem color colligitur, qui cum creta eretria, vel selinusia, id est candida mixtus in corpore excipitur, ut caeteri liquidi colores. Brasilii lignum rasum et decoctum, colorem rubeum, quam rosetam dicunt, constituit. Si lacti fuliginem camini misceas, fit rubeus color. Quo tenuius teres marmore minium, eo plus habebis: aurantii malilorem, dicut orangeat. Inter colores qui obscurant luteum, est fuligo, unde color de tané; si ocrae iunxerit, erit obscurior, tané obscur. Caeruleus quem dicimus, couleur perse, cum glasto seu floree, et creta alba, vel calce viva mixtis et simul tritis marmore redditur. Postea si penicillo uti velis, misce ut in caeteris vel gluten, vel gummi, vel oleum. Si velis colorem carnis imitari, vocamus incarnat, tere laccam rotundam marmore, et misce cretam albam vel cerusam, pro modulo repraesentandi coloris, vel loco laccae, adde rosetam. Reddes colorem splendidum, si laccam aut sanguinem draconis prius madefacias aqua vitae seu ardente, postea teras et misceas cum cerussa. Roseta fit, si sumas cretae albae diu et bene tritae, libras duas, unam autem brasilii, et quadrantem aluminis, ita ut prius bulliant simul alumen et brasilium cum lixivio, donec alumen fundatur, postea autem addatur creta et inde siccari permittes. Fit ex fructu nigro ligustri, baccae effigie, nato ex cervina spina (secundum Amatum Lusitanum in Dioscorid. enarrat. 109, quam existimat Thamni speciem Ruellius lib. I de stirpibus capitulo 124) perfectissimus viridis color, vocant Galli neprum et burgam spinam, Itali melam vel cervinam, Hispani alvarem. Vocant etiam hunc colorem librarii seu bibliopolae vert de vescie, quia sic eum temperant ut grana seu praedictum fructum capiant, et relinquant in vase per septem aut octo dies, cui aquam aluminatam iniiciunt, sex libris granorum addentes unam aluminis, et excoquunt bullitione ad consummationem fere mediae partis aquae, hancque postea infrigidatam capiunt et colant, vel exprimunt linteo, et intra vesicam porci postea condunt, et exponunt Soli vel fumo siccandam.

Colorum quorundam affinitas. Cap. IX

Albus color, niveus ut nivis recentis, candidus ut calcis recentis, ubi splendor, lacteus sine splendore, aqueus albus valde dilutus, ut et seri; caeruleus candido dilutus, ut aeris color vocamus pers, argentinus, plumbeus a simili[p. 310]tudine plumbi, albo nigricante cum splendore. Lividus illi similis, sed cum splendet, cinereus, ut cineris est, et nigricans albus nobis clair brun, fit iniecta cerusa nigro. Viridis, varius, primum ut in pratis antequam floreant: smaragdinus, ut gemmis eius nominis: color viridis ad satietatem ex chrysocolla vel aerugine prasinus, porri soliis similis, non ita intensus: citreus, qualis in cortice mali medici, ex viridi et paleari mixtus. Varius et rubeus primum ut sanguis, purpureus clarior rubeo Flammeus, splendidior purpureo, ut flamma, ferrugineus, ferro simili aeruginem contrahenti. Roseus albus cum rubore mixtus, nos incarnat. Puniceus roseo pallidior vinosus accinis uvae similis: glaucus, praeter virorem flavum quoque continet. Luteus iaune, ut luteus ovi: vivacior, croceus: splendidior, et rubicundior, aureus, ab auro splendens, palearis aureus, non splendens, ut tritici palea: flavus qualis praematuris aristis: aeneus, voux, unde aenobarbi barbes rousses fulvus, coloris castaneae vel leonis, sed castaneus obscurior fulvo, balius scilicet color quem badium dicunt, hay: Gallice, rusticus apud nos fauvel, sapadix Graecis idem quod rutilus cum luteo rougissant: qui autem aureus pallet ut aurum, antequam colorem excoquat, giluus dicitur inde Gallis, gris, quasi chryseus Niger, luridus ut in serpentis dorso, pullus obscurior ferrugineo cum aliquo rubore: Plautus vocat morulum, nos more obscur. Prannius niger est, sed splendidus: ravus, niger, cum fulvo colore: ut rava lupa. Niger cum candore, fuscus est, vocamus brun, qualis color Maurorum. Sunt alii colores ab animalium colore nominati, pantherinus, camelinus, pardalis, et c.

De sociandorum colorum arte, quam vocant adumbrationem. Cap. X.

Regula generalis est, splendidos colores splendidis esse sociandos, id est adumbrandos: obscuris autem et obscuros. Adumbratio itaque azuri fit aqua caeruli Flandriae, id est de pers de Flandres. Adumbratio cinabrii seu vermillon est ex acca trochiscata vel rotunda, aut aqua brasili cocti sine alumine cum aqua glutinata. Adumbratio auri pigmenti, seu orpin, est varium colorem inducere, dicunt couleur changeante: quod fit aut cum cinnabari, aut roseta, aut lapide lazuli seu azur, aut ut plerunque cum fuligine camini, vocant vistre. Ad cerussae adumbrationem quilibet alius color [p. 311] commodus, excepto auripigmento, quod eam reddit atram. Adumbratio sandarachae Graecorum, seu nobis massicot, fit cum fuligine in aqua glutinata dissoluta. Adumbratio rosetae, est aqua bresilii: eminentias autem recipit, vocant relevement, cum sandaracha Graecorum seu massicot, autauripigmento, quae reddat colorem variantem seu incertum. Obscurum autem adumbratur cum fructu cruine spinae, seu, ut diximus, vert de vessie aut fuligine. Adumbratio coloris carnis, vocant incarnat, est cerussa mixta cum modico cinnabari, et duplici eius partis crette seu ochre luteae, d’ocre iaune adumbratur ochra cum fuligine trita et dissoluta aqua.

De coloribus dilutis adscribendum. Cap. XI.

Ut pares colorem roseum, recipe viridis succi solani seu solatri hortensis, vocant Galli morelle, aceti gummati parum, coque et tere et scribe. Idem praestat succus granorum burgae spinae seu negrapum cum alumine. Color smaragdi pulcherrimus, recipe viride aeris parum lychargyrii incorpora cum urina pueri, scribe. Cinnabaris adscribendum, accipe cinnabarim tere supra marmor cum aqua, sicca et postea cum volueris operari, dissolve cum albumine ovi, quod fuerit multa agitatione liquidum, vel addito ficus lacte. Citius enim dissolvitur et gummi instar est et utere. Viridis color sic fit: accipe viride aeris, tere optime, postea infundatur in optimum acetum, ubi resideat per duos aut tres dies, acetum postea inde extrahe, et illud super aliud viride aeris bene ut supra tritum infunde, inibi per alios duos dies moras trahat, deinde extrahe liquidum relicta faece viridis aeris, et in ampullam repone, et iniice modicum croci et utere. Auro et argento scribere ut possis, accipe bracteas auri vel argenti, tere supra marmor cum sale, postea pone in aqua lucida et nitida in vase vel cratere vitreo, postquam sal fusum erit et aurum subsidebit fundo, cape et dissolve cum aqua gummata, scribe: moneo tamen literam subnigram futuram, verum siccatam, si dente canis aut apri poliatur, pulchram fore. Atramentum promptuarium sic conficitur: cape gallarum optimarum, solidarum scilicet et crisparum uncias 3. tere, infundantur in libram et semissem aquae pluviae, in vase vitreo madescant simul per 2 dies: inde addantur chalcanti bene splendentis, et tenuissime pulverisati unciae [p. 312] duae, et misceantur ligno ficus: relinquantur in Sole duobus alis diebus, adde deinceps lachrymae arabicae in pulverem redactae, et corticorum malorum punicorum in frusta singulorum unciam unam: post unum demum diem coquantur, ita tamen ut leviter tantum serveant igne lento, colo et in vase plumbeo aut vitreo recondito. In atramento fluxio ex aqua est, corpulentia a lachryma, nigredo a chalcantho, quam iuvat galla, splendor a cortice vel ad alumine.

De baphicis infectoribus pannorum. Cap. XII.

De baphis plura habeo dicere, sed quia tinctoriae ubique obviam sunt et patent, omittam, dum monuero eos dilutis coloribus uti maxime calce, alumine, bresilio, rubia, gallis, chalchantho, urina, aceto, lixivio, temperatis: eadem de coriariis, qui coria et pelles tingunt, cogita. Permulta floribus, corticibus, lignis, inficiuntur; multa quoque terra, spuma, atramento, animalium sanie, vino, fumo, lixivio, mari etiam ut fulva, luto ipso, herbaceo et calloso, nucum in glandium cortice, cum rhu erytro gal. dicto sumach, officinis, calycibus grandium apud Italos.

De imbuenda cera coloribus, ad subtilia opera quaedam peragenda. Cap. XIII.

Solent qui fingunt miras imagines et eas phialis vel ampullis angusti orificii immittunt et implantant cum forcipulis vel aliis instrumentis, calente vase et solo intra ad recipiendas imagunculas idoneo. Cera operari quam vocant, vulgo gommisse. Quam ita temperare par est, ut colorem habeat et ductilis reddatur, non friabilis. Quamobrem ductilem faciunt, et dulcem, ut dicunt, addendo et miscendo paululum terebinthinae abietis. Colorant autem additis coloribus, ut si velis albam ceram, cum cerussa trita marmore addito paululum terebinthinae misceto, si luteam, albam vel novam ceram capiunt et miscent probe, cum bene trito in marmore auripigmento, addita quoque terebinthina. Si viridem, misce ceram albam cum viridis aeris, trito, et terebint. Si coloris aurei (vocant orangeat) misce cum minio (vocant mini) trito et terebint. Si nigram, misce eandem cum [p. 313] cinnabari trito et terebint. Si incarnatam ut dicunt, misce cum lacca rotunda et cerussa tritis cum terebint. Sic de similibus coloribus, quos tritos miscebis cum cera alba et terebinthina.

De sculptoribus seu anaglyptis et caelatoribus. Cap. XIV.

Picturae partem sine coloribus exerceant anaglyptae et caelatores. Et prius lineamentis in buxo vel aere, vel alia materia ductis, illa graphio vel stylo vel viriculo, vel celte exarant. In buxo potissimum et alia materia lignea et unionum seu lapidum, at alia materia aerea, vel ferrea, prius vernice illinunt laminas liquida et tenaci, vel ex cera nova cum cerussa et mastice temperata, vel alio modo, cum pice et oleis, cui postmodum graphio vel stylo imprimunt figuras, quas aqua forti replent et excavant, aut sine virnice viruculo utuntur. Inter sculpturam et caelaturam hoc interest, quod caelare est cavam facere imaginem ut prominens imago, at sculpere est statuas imitari et prominentes imagines reddere. Anaglyptica haec opera, dicuntur œuvres de relief.

 De statuariis. Cap. XV.

Statuae, cum ex praescriptis iam symmetria et praeceptis aliis constet, non habent propriam consideratinem, sed pro modo materiae ex quibus fient, distinguentur, ut sequitur.

De plastica. Cap. XVI.

Plastices est ex terra, ex argilacea terra fingere similitudines, vel ex gypso, cera, sulphure, vel simili materia. Praxiteles plasticen dicebat matrem sculpturae caelaturaeque. De hac Plinius libro 35 c. 12. Pictura solis coloribus constat, attamen alia quam plastices ars illa efficit, umbrarum demostrans affectum, ut ait Philostrat. lib. I de Iconibus. Plastes faciunt interdum statuas solidas, interdum concavas. Ars certe perpulchra in formandis imaginibus per fusionem metallorum, vel aliorum liquidorum quae postea indurantur. Fiunt autem pro minoribus, arculae quaedam et cancelli, quibus pulveres tenuissimi vel smiridis, tripolis, pumicis, lapillorum, antiquorum laterum, sepiae testium, hircii [p. 314] combustis ossibus, ferri rubigine, cineris sarmentorum, cineris lixivii domestici, arenae ex cerniculo post trituram elaboratam extractae subiicientur. Postea typus imitandus seu proplastice, vocant Galli le moule, includitur et premitur; subinde eo extracto, infunditur per notatos canales vel spiramenta in vacuum illud typi conclusi, materia quae referat prototypi imaginem. Interdum cera maiorum imaginum formatur typus, poste ungitur pinguedine et illinitur terra argilacea, vel glutine vel papyro trita, vel gypso, vel aliis rebus similibus quae indurescunt, quibus insiccatis igni exponitur typus, ita involutus, et cera ab igne per spiramenta evacuatur, et per eadem postea intra typi vacuum materia infunditur, quae cerae et eius typi formam refert, excisa incrustatione. Et de hac arte perpulchre docet Pyrotechnia Vanochii Biringucci Senens. li. 8 apud quem reliqua si te haec delectant, videbis. Tractat etiam de typis formandis bombardarum et campanarum, de fundendisque metalli illis idoneis et de formatione earum, libro 6 et 7 quae hic non repeto.

De aurificibus et arte eorum. Cap. XVII.

Omissis fabris illis, qui in mineris glebas metallicas inquirunt, purgant et excoquant, qui miscent aes, qui chalybem perficiunt, de quibus Vanochius in I. ad alia progredior. Ex 9 itaque lib. Vanochii, cap. 4, ubi ars aurificum tractatur, circa auri et argenti opera formanda, in artificibus exigitur, ut noverint aurum et argentum destinguere, probare, caelare et sculpere, fundere, formare, concoquere, ductile reddere, ferruminare, tingere, encaustum ponere, seu esmailler. Probatur argentum et aurum lapide lydio, igne, cineratione, fusione et c. Fusio in vasculus sit, quod crucibulum vocant, quia profundius quam latius in fornaculo ope follium: funditur autem citius aurum et argentum, si superponatur vitrum tritum vel cera, vel sal halcali, aut quatuor frustula sublimati triti addito vehementi igne. Formant per proiectionem fusionis in pulvere, de quibus in plastice dictum, postea malleolo accudunt, vel viticulo prosequuntur et poliunt et distinguunt. Quod si aurum crudum sit et friabile, ductile reddunt per cineritium, id est par la Coupelle ou cendrée, vel fundendo cum sale citri, aut tartaro, aut vitro trito, aut halkali. Ferruminatio, sive souldure, dulcior de[p. 315]bet recompaginanda esse auri et argenti optimi: ferruminatio facile fit, per viride aeris et chrysocolla quae artificibus Gallis borrax, Hispanis et Arabibus attincar. Alia difficilior est quae componitur aequali pondere argenti boni et aeris, et quarta parte cupri contriti, cum paululo chrysocollae. Tingitur aurum pallidum, vel colorem accipit, si ungatur dissolutione viridi aeris, salis ammoniaci facta cum urina aut aceto. Postea enim supra prunas ignis positum splendet, et in urinam immersum fricatur ut color inspiciatur. Argentum, aurum inauratum, etsi velis aurum, item lavatur cum aqua bulliente cum sulphure trito vel tingitur aurum, fumo cornuum arietis, vel aqua decoctionis eorundem. Encaustum sive esmailimponitur facile spatella. Encausta autem diversorum colorum facta parantur quae dum imponitur auro vel argento, oportet prius quae non vis encausto inurere, xysto dessiccare. Quod si velis inaurare et argenti colorem inducere, non aureis et argenteis, duplex via: altera, accipe bracteas vel folia auri vel argenti, inunge argento vivo, postea operi impone, et igni obiice, evanescit mercurius, et haeret bractea rei. Altera, cape aurum purum cum mercurio, et extende cum virgula cupri supra opus, tunc ignis resolvet in fumum mercurium, et si aurum sit, pingitur urina, si argentum impositum aeri aut cupro, proiicitur in oleum.

De fabris monetariis. Cap. XVIII.

Qui huic opificio monetae vacant, primum aurum vel argentum vel aliam materiam quam vocant, carath, ligne remede, ad eam mixtionem reducant quam princeps statuit fundant, dehinc in virgas extendant per tabulata ferrea prius inuncta cum stercore bovino dissoluto cum forti lixivio pannorum lineorum, sapone communi, sevo antiquo, aut pinguedine dilatent, inde scindant in quadratulas partes iuxta pondus aut paulo amplius excudendae monetae. Recoquant in patinis, dent percussoribus. Adsint custodes, qui pondus iustum exigant, rotundent, colorent, inalbent tartare, sale, alumine.

De fabris aeris, et aeris cypiri vel cupri. Cap. XIX.

Aeris fabii et imagines et vasa quoque conficiunt et conflant, sed labore maximo qui ex aere Cyprio, quia eius [p. 316] aeris Cyprii materia, aegre ductilis et tamen malleationibus crebris extendi debeat, intus et extra. Durius tractatur aes quod vocant latonem, tornationibus tamen politur. Iuvantur horum fusiones, si dum fundi desideras, adiicias vel stannum, vel arcinicum vel sublimantum aut alia unctuosa, ut oleum commune aut pinguedinem. Ferruminatio aeris Cyprii est composita argento impuro, sive argent bas, cupro usto, mixta crhysocolla seu borace. Saepe etiam est lanno et plumbo, cum pice Graeca mixtis. Inducunt autem vasa Cypria intra pellicula stannea, ne cuprum pravum odorem contentis et decoctis suggerat, cum eadem ferruminatione, ebullita prius cum aceto et parum salis, et quarta parte plumbi, et aliquantulum pulveris picis Graecae. Ferruminatio aeris, vel latoni fit duabus unciis stanni puri, et una plumbi simul fusis et mixtis. Si velis aes ferruminare, prius scalpe vel lima frica locum ferruminandum, calefac latonem loco, ei postea iniice pulverem thuris et resinae, postea ferro candido ex praedicta ferruminatione impone, et consolidabitur: ne autem ferruminatio aliud quam ferruminandum locum occupet, vicina inunge aqua, in qua creta sit dissoluta et ferruminatio ibi nulla inhaerebit.

De fabriferrariis. Cap. XX.

Molliunt ferrarii artifices ignibus ferrum, et malleorum ictibus incude extendunt, crebrisque immersionibus obdurant. Cum chalibe iungunt bullitionibus, inde instrumenta et utilia et nocentia parant, ruderant, perficiunt et poliunt; colores aut ferro dant, album seu argenteum luteum, seu aureum lazuli, quem vocant violaceum, violet, et cineritium. Utuntur ad id sapone, ungue bovis, vitro trito, sale communi dissolutis aceto. Dum ferrum candens est restinguunt, splendorem ei addunt per decoctionem vel extinctionem factam in aqua composita ex viridi aeris, tartaro et sale communi et vino albo, cuius decoctione bene politum antea ferrum, ad cypri aeris redigunt similitudinem. Quod et si aureum velint, inungunt mercurio, in quo dissolvitur aurum, postea igne mercurium fugere cogunt. Emoliunt ferrunt unguibus equorum, item si bulliat cum corticibus ovi aut pulveris calcis vivae, et mollius adhuc fiet, si unctum cum oleo amygdalarum amararum involvant, cera immixta cum assa faetida, et deinde superimponant involucrum et terra argilacea composita cum vitro tritro, et fervo[p. 317] ri ignis committant, in fornace, per integram noctem, et quousque ignis eius extinguatur. Durant cum extinctione in succo raphani; addit Orontius in propositione II de speculo ustorio, succo raphani lumbricos terrae, expressis succis postea per pannum, in quos extinctum saepe chalybem, et ferrum, et lapides scindere ut plumbum, ait.

Sculpunt autem aqua forti, ex sale ammoniaco, sublimato mercurio, viridi aeris et pauculo gallae nucis, cum aceto composita, qua mixtura impletur locus stylo exaratus post erasam vernicem, ut dixi. Fit vernix, qua illinitur ferrum ad aliquibus pice, oleo lini, thuris modico, concoctis et inspissatis.

Fiunt ex chalybe specula, diversae sectionis et parabolae, quae postea poliunt.

De aliis fabris metallariis et lignariis. Cap. XXI.

Sunt ex metallis innumeri fere alii artifices, stanni, plumbi et auri, et argenti et ligni. Aliqui enim inde vasa, alii organa componunt, alii tornant, alii bracteas ex stanno tenuant, et penicillo colore aureo inducunt, vel argenteo, vel etiam vitrum in speculum obscurant bracteolis impositis, vel stibio et stanno confuso et limato conflant. Alii fila ex auro et aere trahunt, unde chordae instrumentorum fiunt. Alii filum auro investiunt, quod postea intexitur. Alii mercurio a rebus inauratis aurum extorquent et ebibunt, quem tamen deinde mercurium in coriacea crumena quod acceperat, euomere cogunt, et igne exsufflant. Atque tantum valuit habendi vel vivendi cupido, ut nihil intentatum reliquerit, ex quo victum vel quaestum comparari posse arbitraretur.

De fabris vel opificibus vitri. Cap. XXII.

Vitri inventio et opificium apud Plinium est lib. 36 cap. 29, apud Cardanum lib. 5 de subtilit. in fin. et lib. 10 de rerum varietate, cap. 52 apud Vanoccium, lib. 2 pyrotechniae, cap. 14, Amatum in Dioscorid. 54 enarrat. Et quomodo ex vitro adulterentur gemmae et ex chrystallo, tractat Ioan. Baptista a Porta lib. 4 magiae natur. cap. 16 et 17. Aliique plures ex vitro prodierunt artifices, ut qui specula apparant, [p. 318] qui specilla summo usui et utilitati visus poliunt, qui ustoria specula tornant, qui cathenulas et anulos ex vitreis virgulis torquent. Quibus accedunt ii, qui crystallum fondunt et eximia opera in usum, et voluptatem hominum communicant.

 

Frontespizio, indice e introduzione del volume

indice-introduzione-Occhipinti_Il Disegno in Francia__